Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 127

127 Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.

Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.

Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.

Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.

Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae.

Et videas filios filiorum tuorum: pacem super Israel.

Ruth 4:11-17

11 Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt domum Israel: ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem:

12 fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judae, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella.

13 Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium.

14 Dixeruntque mulieres ad Noemi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae, et vocaretur nomen ejus in Israel:

15 et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, quae te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.

16 Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulae fungebatur officio.

17 Vicinae autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noemi: vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David.

Hebraeos 9:15-24

15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae haereditatis.

16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.

17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.

18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.

19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,

20 dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.

21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.

22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.

23 Necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari: ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis.

24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: