Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
I Samuelis 2:1-10

Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos: quia laetata sum in salutari tuo.

Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.

Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes; recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi praeparantur cogitationes.

Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore.

Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quae multos habebat filios, infirmata est.

Dominus mortificat et vivificat; deducit ad inferos et reducit.

Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.

Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.

Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir.

10 Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in caelis tonabit. Dominus judicabit fines terrae, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui.

I Samuelis 2:18-21

18 Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo.

19 Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem.

20 Et benedixit Heli Elcanae et uxori ejus: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro foenore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum.

21 Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias: et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.

Colossenses 2:6-15

Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,

radicati, et superaedificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.

Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:

quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter:

10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis:

11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi:

12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.

13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta:

14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci:

15 et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.