Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
63 In finem. Psalmus David.
2 Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam.
3 Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.
4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram,
5 ut sagittent in occultis immaculatum.
6 Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit eos?
7 Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum,
8 et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum,
9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos,
10 et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt.
11 Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.
2 Igitur post haec consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron.
2 Ascendit ergo David, et duae uxores ejus, Achinoam Jezraelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli:
3 sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua: et manserunt in oppidis Hebron.
4 Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul.
5 Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum.
6 Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud.
7 Confortentur manus vestrae, et estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi.
25 Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis:
26 in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:
27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
28 Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
29 Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis:
30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.
31 Respondit eis Jesus: Modo creditis?
32 ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est.
33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.