Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
63 In finem. Psalmus David.
2 Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam.
3 Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.
4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram,
5 ut sagittent in occultis immaculatum.
6 Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit eos?
7 Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum,
8 et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum,
9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos,
10 et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt.
11 Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.
55 Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner? Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi.
56 Et ait rex: Interroga tu, cujus filius sit iste puer.
57 Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisthaei habentem in manu.
58 Et ait ad eum Saul: De qua progenie es, o adolescens? Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum.
18 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathae conglutinata est animae David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam.
2 Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.
3 Inierunt autem David et Jonathas foedus: diligebat enim eum quasi animam suam.
4 Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum.
5 Egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.
15 Et septimus angelus tuba cecinit: et factae sunt voces magnae in caelo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum. Amen.
16 Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes:
17 Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es: quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.
18 Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram.
19 Et apertum est templum Dei in caelo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terraemotus, et grando magna.