Book of Common Prayer
34 Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me.
2 Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.
3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animae meae: Salus tua ego sum.
4 Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.
6 Fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos.
7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam.
8 Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.
9 Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.
10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum.
11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me.
12 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae.
13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
15 Et adversum me laetati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
16 Dissipati sunt, nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis.
17 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam.
18 Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te.
19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant.
21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge! viderunt oculi nostri.
22 Vidisti, Domine: ne sileas; Domine, ne discedas a me.
23 Exsurge et intende judicio meo, Deus meus; et Dominus meus, in causam meam.
24 Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
25 Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animae nostrae; nec dicant: Devoravimus eum.
26 Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
27 Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.
28 Et lingua mea meditabitur justitiam tuam; tota die laudem tuam.
3 Justorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.
2 Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum,
3 et quod a nobis est iter exterminium; illi autem sunt in pace:
4 etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
5 In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
6 Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
7 Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent.
8 Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
9 Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus.
19 Post haec audivi quasi vocem turbarum multarum in caelo dicentium: Alleluja: salus, et gloria, et virtus Deo nostro est:
4 Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: alleluja.
5 Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus: et qui timetis eum pusilli et magni.
6 Et audivi quasi vocem turbae magnae, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluja: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.
7 Gaudeamus, et exsultemus: et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se.
8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.
9 Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit mihi: Haec verba Dei vera sunt.
10 Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiae.