Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 107:33-108:13

108 In finem. Psalmus David.

Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.

Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.

Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.

Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.

Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.

Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum.

Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.

Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.

10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.

11 Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.

12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.

13 Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.

Psalmi 33

33 Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.

Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo.

In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et laetentur.

Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.

Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.

Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestrae non confundentur.

Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.

Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.

Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.

10 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.

11 Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.

12 Venite, filii; audite me: timorem Domini docebo vos.

13 Quis est homo qui vult vitam; diligit dies videre bonos?

14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.

15 Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam.

16 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.

17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.

18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.

19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.

20 Multae tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus.

21 Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.

22 Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent.

23 Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.

Osee 11:1-9

11 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum; et ex AEgypto vocavi filium meum.

Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.

Et ego quasi nutritius Ephraim: portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.

In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.

Non revertetur in terram AEgypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.

Coepit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.

Et populus meus pendebit ad reditum meum; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.

Quomodo dabo te, Ephraim? protegam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea.

Non faciam furorem irae meae; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.

Actus Apostolorum 22:17-29

17 Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,

18 et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me.

19 Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et caedens per synagogas eos qui credebant in te:

20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.

21 Et dixit ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.

22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere.

23 Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aerem,

24 jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis caedi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.

25 Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare?

26 Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est.

27 Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam.

28 Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum.

29 Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.

Lucas 6:27-38

27 Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.

28 Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.

29 Et qui te percutit in maxillam, praebe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.

30 Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quae tua sunt, ne repetas.

31 Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.

32 Et si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt.

33 Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt.

34 Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus foenerantur, ut recipiant aequalia.

35 Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.

36 Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.

37 Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini.

38 Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.