Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 31

31 Ipsi David intellectus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.

Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.

Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.

Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.

Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.

Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.

Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.

10 Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

11 Laetamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.

Psalmi 35

35 In finem. Servo Domini ipsi David.

Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus.

Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.

Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret.

Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viae non bonae: malitiam autem non odivit.

Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.

Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,

quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.

Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos:

10 quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.

11 Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.

12 Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.

13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.

Ecclesiasticus 11:2-20

Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.

Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.

In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius.

Multi tyranni sederunt in throno: et insuspicabilis portavit diadema.

Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.

Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste.

Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adjicias loqui.

De ea re quae te non molestat, ne certeris: et in judicio peccantium ne consistas.

10 Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si praecucurreris.

11 Est homo laborans et festinans, et dolens: impius, et tanto magis non abundabit.

12 Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate:

13 et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.

14 Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt:

15 sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viae bonorum, apud ipsum.

16 Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt: qui autem exsultant in malis consenescunt in malo.

17 Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in aeternum.

18 Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius.

19 In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus:

20 et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur.

Apocalypsis 9:13-21

13 Et sextus angelus tuba cecinit: et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei,

14 dicentem sexto angelo, qui habebat tubam: Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate.

15 Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum.

16 Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum.

17 Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tamquam capita leonum: et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur.

18 Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne, et de fumo, et sulphure, quae procedebant de ore ipsorum.

19 Potestas enim equorum in ore eorum est, et in caudis eorum, nam caudae eorum similes serpentibus, habentes capita: et in his nocent.

20 Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis, neque poenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia, et simulacra aurea, et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea, quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare,

21 et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis.

Lucas 10:38-42

38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,

39 et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.

40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet.

41 Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,

42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.