Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 148-150

148 Alleluja. Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis.

Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus.

Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen.

Laudate eum, caeli caelorum; et aquae omnes quae super caelos sunt,

laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.

Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.

Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;

ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus;

montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;

10 bestiae, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatae;

11 reges terrae et omnes populi; principes et omnes judices terrae;

12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini:

13 quia exaltatum est nomen ejus solius.

14 Confessio ejus super caelum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluja.

149 Alleluja. Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum.

Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.

Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei.

Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.

Exsultabunt sancti in gloria; laetabuntur in cubilibus suis.

Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum:

ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis;

ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis;

ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis ejus. Alleluja.

150 Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus.

Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.

Laudate eum in sono tubae; laudate eum in psalterio et cithara.

Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo.

Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis.

Omnis spiritus laudet Dominum! Alleluja.

Psalmi 114-115

114 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae.

Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.

Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,

et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam.

Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.

Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me.

Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi:

quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.

Placebo Domino in regione vivorum.

115 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis.

Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.

Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?

Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.

Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.

Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.

O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea:

tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus;

10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.

Ecclesiasticus 4:1-10

Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere.

Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua.

Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti.

Rogationem contribulati ne abjicias, et non avertas faciem tuam ab egeno.

Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere.

Maledicentis enim tibi in amaritudine animae, exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum qui fecit illum.

Congregationi pauperum affabilem te facito: et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum.

Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine.

Libera eum qui injuriam patitur de manu superbi, et non acide feras in anima tua.

10 In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum:

I Corinthios 10:1-13

10 Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,

et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari:

et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,

et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus):

sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto.

Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.

Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.

Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.

10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.

11 Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.

12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.

13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.

Matthaeus 16:13-20

13 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?

14 At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.

15 Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis?

16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.

17 Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.

18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.

19 Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.

20 Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.