Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 102

102 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus.

Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.

Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas:

qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus:

qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilae juventus tua:

faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.

Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israel voluntates suas.

Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.

Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur.

10 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.

11 Quoniam secundum altitudinem caeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;

12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.

13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.

14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus.

15 Homo, sicut foenum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit:

16 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.

17 Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,

18 his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.

19 Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.

20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.

21 Benedicite Domino, omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.

22 Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.

Psalmi 107

107 Canticum Psalmi, ipsi David.

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea.

Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo.

Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus:

quia magna est super caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.

Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua:

ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me.

Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar.

Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus;

10 Moab lebes spei meae: in Idumaeam extendam calceamentum meum; mihi alienigenae amici facti sunt.

11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam?

12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris?

13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.

14 In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.

Osee 10

10 Vitis frondosa Israel, fructus adaequatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris.

Divisum est cor eorum, nunc interibunt; ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum.

Quia nunc dicent: Non est rex nobis, non enim timemus Dominum; et rex quid faciet nobis?

Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus; et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri.

Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae; quia luxit super eum populus ejus, et aeditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo.

Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua.

Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae.

Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel; lappa et tribulus ascendet super aras eorum: et dicent montibus: Operite nos, et collibus: Cadite super nos.

Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis.

10 Juxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.

11 Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus: ascendam super Ephraim, arabit Judas; confringet sibi sulcos Jacob.

12 Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiae. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.

13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis: comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.

14 Consurget tumultus in populo tuo; et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa.

15 Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiae nequitiarum vestrarum.

Actus Apostolorum 21:37-22:16

37 Et cum coepisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Graece nosti?

38 nonne tu es AEgyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum?

39 Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.

40 Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebraea, dicens:

22 Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.

Cum audissent autem quia hebraea lingua loqueretur ad illos, magis praestiterunt silentium.

Et dicit: Ego sum vir Judaeus, natus in Tarso Ciliciae, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternae legis, aemulator legis, sicut et vos omnes estis hodie:

qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,

sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.

Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de caelo circumfulsit me lux copiosa:

et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris?

Ego autem respondi: Quis es, domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.

Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum.

10 Et dixi: Quid faciam, domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere.

11 Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.

12 Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judaeis,

13 veniens ad me et astans, dixit mihi: Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum.

14 At ille dixit: Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus:

15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti.

16 Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.

Lucas 6:12-26

12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.

13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit):

14 Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomaeum,

15 Matthaeum, et Thomam, Jacobum Alphaei, et Simonem, qui vocatur Zelotes,

16 et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.

17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judaea, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,

18 qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.

19 Et omnis turba quaerebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.

20 Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.

21 Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.

22 Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.

23 Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo: secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum.

24 Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.

25 Vae vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Vae vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis.

26 Vae cum benedixerint vobis homines: secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.