Book of Common Prayer
49 Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
2 Ex Sion species decoris ejus:
3 Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.
4 Advocabit caelum desursum, et terram, discernere populum suum.
5 Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
6 Et annuntiabunt caeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
7 Audi, populus meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos:
10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves.
11 Cognovi omnia volatilia caeli, et pulchritudo agri mecum est.
12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus.
13 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
15 Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.
16 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?
17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.
21 Haec fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
22 Intelligite haec, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
23 Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.
53 In finem, in carminibus. Intellectus David,
2 cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?
3 Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
4 Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.
5 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.
7 Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos.
8 Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.
14 Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si exspueris super illam, extinguetur: utraque ex ore proficiscuntur.
15 Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbabit pacem habentes.
16 Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem.
17 Civitates muratas divitum destruxit, et domus magnatorum effodit.
18 Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit.
19 Lingua tertia mulieres viratas ejecit, et privavit illas laboribus suis.
20 Qui respicit illam non habebit requiem, nec habebit amicum in quo requiescat.
21 Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguae comminuet ossa.
22 Multi ceciderunt in ore gladii: sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam.
23 Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum illius, et in vinculis ejus non est ligatus:
24 jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est;
25 mors illius mors nequissima: et utilis potius infernus quam illa.
26 Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum, et in flamma sua non comburet justos.
12 Et signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim:
2 et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat.
3 Et visum est aliud signum in caelo: et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem: et in capitibus ejus diademata septem,
4 et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum caeli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret.
5 Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea: et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus,
6 et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta.
37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
39 Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisaei, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
40 Stulti! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?
41 Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.
42 Sed vae vobis, pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et praeteritis judicium et caritatem Dei: haec autem oportuit facere, et illa non omittere.
43 Vae vobis, pharisaeis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
44 Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
45 Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, haec dicens etiam contumeliam nobis facis.
46 At ille ait: Et vobis legisperitis vae: quia oneratis homines oneribus, quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
47 Vae vobis, qui aedificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos.
48 Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulchra.
49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur:
50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,
51 a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
52 Vae vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.