Book of Common Prayer
1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit;
2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.
5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:
6 quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.
2 Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
2 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.
3 Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
4 Qui habitat in caelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.
5 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
6 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus.
7 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te.
8 Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
9 Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
10 Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram.
11 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.
13 Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.
3 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;
3 multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus.
4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
5 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.
6 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.
9 Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.
4 In finem, in carminibus. Psalmus David.
2 Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.
3 Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?
4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
5 Irascimini, et nolite peccare; quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
6 Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?
7 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in corde meo.
8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
9 In pace in idipsum dormiam, et requiescam;
10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
7 Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.
2 Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me:
3 nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
4 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,
5 si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
6 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.
7 Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti,
8 et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere:
9 Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.
10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.
11 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
12 Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies?
13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum.
14 Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.
15 Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
16 Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit.
17 Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.
7 Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae! non est botrus ad comedendum, praecoquas ficus desideravit anima mea.
2 Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum ad mortem venatur.
3 Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et judex in reddendo est; et magnus locutus est desiderium animae suae, et conturbaverunt eam.
4 Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuae, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum.
5 Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.
6 Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.
7 Ego autem ad Dominum aspiciam; exspectabo Deum, salvatorem meum: audiet me Deus meus.
26 Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere:
2 De omnibus quibus accusor a Judaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,
3 maxime te sciente omnia, et quae apud Judaeos sunt consuetudines et quaestiones: propter quod obsecro patienter me audias.
4 Et quidem vitam meam a juventute, quae ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judaei:
5 praescientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus.
6 Et nunc, in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus:
7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judaeis, rex.
8 Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,
10 quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam.
11 Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.
12 In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
13 die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.
14 Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare.
15 Ego autem dixi: Quis es, domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris.
16 Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quae vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,
17 eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te,
18 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quae est in me.
19 Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelesti visioni:
20 sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judaeae, et gentibus, annuntiabam, ut poenitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna poenitentiae opera facientes.
21 Hac ex causa me Judaei, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.
22 Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quae prophetae locuti sunt futura esse, et Moyses,
23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.
26 Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam.
27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat daemonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.
28 Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas.
29 Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta.
30 Interrogavit autem illum Jesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant daemonia multa in eum.
31 Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent.
32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.
33 Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est.
34 Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas.
35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt.
36 Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione:
37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est.
38 Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens:
39 Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, praedicans quanta illi fecisset Jesus.