Book of Common Prayer
106 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt.
5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos;
7 et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
8 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
10 Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro.
11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.
15 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
16 Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit.
17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt.
18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
21 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis:
24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
25 Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus.
26 Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.
27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.
28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
30 Et laetati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
31 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim;
34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis:
37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.
38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit.
39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
40 Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.
41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.
42 Videbunt recti, et laetabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum.
43 Quis sapiens, et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini?
3 Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem,
2 congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et haereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.
9 Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos: accedant, ascendant omnes viri bellatores.
10 Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat: Quia fortis ego sum.
11 Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini; ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos.
12 Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu.
13 Mittite falces, quoniam maturavit messis; venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia: quia multiplicata est malitia eorum.
14 Populi, populi, in valle concisionis, quia juxta est dies Domini in valle concisionis.
15 Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
16 Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur caeli et terra; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israel.
17 Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius.
1 Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae, et Bithyniae,
2 secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,
4 in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis,
5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.
6 In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus:
7 ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi:
8 quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis laetitia inenarrabili, et glorificata:
9 reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum.
10 De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt:
11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: praenuntians eas quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias:
12 quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de caelo, in quem desiderant angeli prospicere.
19 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Judaeae trans Jordanem,
2 et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi.
3 Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?
4 Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit:
5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
7 Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?
8 Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.
9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur: et qui dimissam duxerit, moechatur.
10 Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
11 Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat.