Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 102

102 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus.

Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.

Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas:

qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus:

qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilae juventus tua:

faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.

Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israel voluntates suas.

Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.

Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur.

10 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.

11 Quoniam secundum altitudinem caeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;

12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.

13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.

14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus.

15 Homo, sicut foenum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit:

16 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.

17 Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,

18 his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.

19 Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.

20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.

21 Benedicite Domino, omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.

22 Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.

Psalmi 107

107 Canticum Psalmi, ipsi David.

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea.

Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo.

Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus:

quia magna est super caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.

Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua:

ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me.

Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar.

Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus;

10 Moab lebes spei meae: in Idumaeam extendam calceamentum meum; mihi alienigenae amici facti sunt.

11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam?

12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris?

13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.

14 In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.

I Machabaeorum 4:36-59

36 Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare.

37 Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.

38 Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta.

39 Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum,

40 et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in caelum.

41 Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta.

42 Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei:

43 et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.

44 Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret.

45 Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud: ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud.

46 Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis.

47 Et acceperunt lapides integros secundum legem, et aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius:

48 et aedificaverunt sancta, et quae intra domum erant intrinsecus: et aedem, et atria sanctificaverunt.

49 Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum.

50 Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quae super candelabrum erant, et lucebant in templo.

51 Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quae fecerant.

52 Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni:

53 et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt.

54 Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis.

55 Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis.

56 Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum laetitia, et sacrificium salutaris et laudis.

57 Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas.

58 Et facta est laetitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium.

59 Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israel, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio.

Apocalypsis 22:6-13

Et dixit mihi: Haec verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito.

Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiae libri hujus.

Et ego Joannes, qui audivi, et vidi haec. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat:

et dixit mihi: Vide ne feceris: conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba prophetiae libri hujus: Deum adora.

10 Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus: tempus enim prope est.

11 Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc: et qui justus est, justificetur adhuc: et sanctus, sanctificetur adhuc.

12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.

13 Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis.

Matthaeus 18:10-20

10 Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est.

11 Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.

12 Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quaerere eam quae erravit?

13 Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt.

14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis.

15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.

16 Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.

17 Quod si non audierit eos: dic ecclesiae. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.

18 Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo.

19 Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est.

20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.