Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 72

72 Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde!

Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei:

quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.

Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.

In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.

Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.

Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.

Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.

Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terra.

10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.

11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?

12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias.

13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,

14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.

15 Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

16 Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me:

17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.

18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.

19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.

20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;

22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:

23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.

24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.

25 Quid enim mihi est in caelo? et a te quid volui super terram?

26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.

27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.

Error: 'Psalmi 119:73-96' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
Nehemiae 13:4-22

Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat praepositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobiae.

Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales.

In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem.

Et veni in Jerusalem, et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiae, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei.

Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiae foras de gazophylacio:

praecepique et emundaverunt gazophylacia: et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus.

10 Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datae, et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus, et de his qui ministrabant:

11 et egi causam adversus magistratus, et dixi: Quare dereliquimus domum Dei? et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis.

12 Et omnis Juda apportabat decimam frumenti, vini, et olei, in horrea.

13 Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam de Levitis, et juxta eos Hanan filium Zachur, filium Mathaniae: quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis creditae sunt partes fratrum suorum.

14 Memento mei, Deus meus, pro hoc, et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei, et in caeremoniis ejus.

15 In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Jerusalem, die sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere liceret, venderent.

16 Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces, et omnia venalia: et vendebant in sabbatis filiis Juda in Jerusalem.

17 Et objurgavi optimates Juda, et dixi eis: Quae est haec res mala quam vos facitis, et profanatis diem sabbati?

18 numquid non haec fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc? et vos additis iracundiam super Israel violando sabbatum.

19 Factum est autem, cum quievissent portae Jerusalem in die sabbati, dixi: et clauserunt januas, et praecepi ut non aperirent eas usque post sabbatum: et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati.

20 Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis.

21 Et contestatus sum eos, et dixi eis: Quare manetis ex adverso muri? si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.

22 Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati: et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.

Apocalypsis 12:1-12

12 Et signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim:

et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat.

Et visum est aliud signum in caelo: et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem: et in capitibus ejus diademata septem,

et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum caeli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret.

Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea: et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus,

et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta.

Et factum est praelium magnum in caelo: Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus:

et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in caelo.

Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.

10 Et audivi vocem magnam in caelo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus: quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.

11 Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.

12 Propterea laetamini caeli, et qui habitatis in eis. Vae terrae, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.

Matthaeus 13:53-58

53 Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.

54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia haec, et virtutes?

55 Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas?

56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista?

57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.

58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.