Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Error: 'Psalmi 119:97-120' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
Psalmi 81-82

81 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.

Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?

Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.

Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae.

Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.

Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.

82 Canticum Psalmi Asaph.

Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus:

quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.

Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.

Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra.

Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt:

tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae, Moab et Agareni,

Gebal, et Ammon, et Amalec; alienigenae cum habitantibus Tyrum.

Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutorium filiis Lot.

10 Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson.

11 Disperierunt in Endor; facti sunt ut stercus terrae.

12 Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: omnes principes eorum,

13 qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei.

14 Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.

15 Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes,

16 ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.

17 Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.

18 Erubescant, et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur, et pereant.

19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra.

Nehemiae 7:73-8:3

73 Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitae, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinaei, et omnis Israel, in civitatibus suis.

Et venerat mensis septimus: filii autem Israel erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam aquarum: et dixerunt Esdrae scribae ut afferret librum legis Moysi, quam praeceperat Dominus Israeli.

Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi.

Et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium: et aures omnis populi erant erectae ad librum.

Nehemiae 8:5-18

Et aperuit Esdras librum coram omni populo: super universum quippe populum eminebat: et cum aperuisset eum, stetit omnis populus.

Et benedixit Esdras Domino Deo magno: et respondit omnis populus: Amen, amen, elevans manus suas: et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram.

Porro Josue, et Bani, et Serebia, Jamin, Accub, Septhai, Odia, Maasia, Celita, Azarias, Jozabed, Hanan, Phalaia, Levitae, silentium faciebant in populo ad audiendam legem: populus autem stabat in gradu suo.

Et legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum: et intellexerunt cum legeretur.

Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitae interpretantes universo populo: Dies sanctificatus est Domino Deo nostro: nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis.

10 Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non praeparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra.

11 Levitae autem silentium faciebant in omni populo, dicentes: Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere.

12 Abiit itaque omnis populus ut comederet, et biberet, et mitteret partes, et faceret laetitiam magnam: quia intellexerant verba quae docuerat eos.

13 Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitae, ad Esdram scribam, ut interpretaretur eis verba legis.

14 Et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israel in tabernaculis in die solemni, mense septimo:

15 et ut praedicent, et divulgent vocem in universis urbibus suis, et in Jerusalem, dicentes: Egredimini in montem, et afferte frondes olivae, et frondes ligni pulcherrimi, frondes myrti, et ramos palmarum, et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est.

16 Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo: et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea portae aquarum, et in platea portae Ephraim.

17 Fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis: non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum. Et fuit laetitia magna nimis.

18 Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum.

Apocalypsis 18:21-24

21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur.

22 Et vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius: et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius: et vox molae non audietur in te amplius:

23 et lux lucernae non lucebit in te amplius: et vox sponsi et sponsae non audietur adhuc in te: quia mercatores tui erant principes terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes.

24 Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est: et omnium qui interfecti sunt in terra.

Matthaeus 15:29-39

29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae: et ascendens in montem, sedebat ibi.

30 Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,

31 ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes: et magnificabant Deum Israel.

32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.

33 Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?

34 Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.

35 Et praecepit turbae ut discumberent super terram.

36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.

37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.

38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.

39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.