Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 87

87 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitae.

Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.

Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.

Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.

AEstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,

inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.

Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.

Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.

Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;

10 oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.

11 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?

12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?

13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?

14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.

15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me?

16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.

17 In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me:

18 circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.

19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.

Psalmi 90

90 Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur.

Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum.

Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.

Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.

Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno;

a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et daemonio meridiano.

Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit.

Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.

Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum.

10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.

11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.

12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

13 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.

14 Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.

15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.

16 Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.

Psalmi 136

136 Psalmus David, Jeremiae. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.

In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra:

quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.

Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?

Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.

Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae.

Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.

Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.

Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.

I Machabaeorum 2:1-28

In diebus illis surrexit Mathathias filius Joannis filii Simeonis, sacerdos ex filiis Joarib, ab Jerusalem, et consedit in monte Modin:

et habebat filios quinque, Joannem, qui cognominabatur Gaddis:

et Simonem, qui cognominabatur Thasi:

et Judam, qui vocabatur Machabaeus:

et Eleazarum, qui cognominabatur Abaron: et Jonathan, qui cognominabatur Apphus:

hi viderunt mala, quae fiebant in populo Juda, et in Jerusalem.

Et dixit Mathathias: Vae mihi! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctae, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum?

Sancta in manu extraneorum facta sunt: templum ejus sicut homo ignobilis.

Vasa gloriae ejus captiva abducta sunt: trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum.

10 Quae gens non haereditavit regnum ejus et non obtinuit spolia ejus?

11 Omnis compositio ejus ablata est. Quae erat libera, facta est ancilla.

12 Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea gentes.

13 Quo ergo nobis adhuc vivere?

14 Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii ejus: et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde.

15 Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei discedere.

16 Et multi de populo Israel consentientes accesserunt ad eos: sed Mathathias et filii ejus constanter steterunt.

17 Et respondentes qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathiae: Princeps, et clarissimus et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis et fratribus:

18 ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remanserunt in Jerusalem: et eris tu, et filii tui, inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis.

19 Et respondit Mathathias, et dixit magna voce: Etsi omnes gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis ejus:

20 ego et filii mei, et fratres mei, obediemus legi patrum nostrorum:

21 propitius sit nobis Deus: non est nobis utile relinquere legem, et justitias Dei:

22 non audiemus verba regis Antiochi, nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata, ut eamus altera via.

23 Et ut cessavit loqui verba haec, accessit quidam Judaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum jussum regis:

24 et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus, et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram:

25 sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit:

26 et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi.

27 Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens: Omnis qui zelum habet legis, statuens testamentum, exeat post me.

28 Et fugit ipse, et filii ejus in montes, et reliquerunt quaecumque habebant in civitate.

Apocalypsis 20:1-6

20 Et vidi angelum descendentem de caelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua.

Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et Satanas, et ligavit eum per annos mille:

et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post haec oportet illum solvi modico tempore.

Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis: et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt caracterem ejus in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis.

Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima.

Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem: sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis.

Matthaeus 16:21-28

21 Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.

22 Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc.

23 Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum.

24 Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?

27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.

28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.