Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 88

88 Intellectus Ethan Ezrahitae.

Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.

Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur in caelis; praeparabitur veritas tua in eis.

Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo:

Usque in aeternum praeparabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam.

Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.

Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei?

Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.

Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.

10 Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.

11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.

12 Tui sunt caeli, et tua est terra: orbem terrae, et plenitudinem ejus tu fundasti;

13 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:

14 tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:

15 justitia et judicium praeparatio sedis tuae: misericordia et veritas praecedent faciem tuam.

16 Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,

17 et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.

18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.

19 Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri.

20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.

21 Inveni David, servum meum; oleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.

23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.

24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.

25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.

26 Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.

27 Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae.

28 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae.

29 In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.

30 Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies caeli.

31 Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint;

32 si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint:

33 visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum;

34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,

35 neque profanabo testamentum meum: et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita.

36 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar:

37 semen ejus in aeternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,

38 et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis.

39 Tu vero repulisti et despexisti; distulisti christum tuum.

40 Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctuarium ejus.

41 Destruxisti omnes sepes ejus; posuisti firmamentum ejus formidinem.

42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis.

43 Exaltasti dexteram deprimentium eum; laetificasti omnes inimicos ejus.

44 Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.

45 Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.

46 Minorasti dies temporis ejus; perfudisti eum confusione.

47 Usquequo, Domine, avertis in finem? exardescet sicut ignis ira tua?

48 Memorare quae mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?

49 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi?

50 Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut jurasti David in veritate tua?

51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium:

52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine; quod exprobraverunt commutationem christi tui.

53 Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat.

Psalmi 91-92

91 Psalmus cantici, in die sabbati.

Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime:

ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,

in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara.

Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo.

Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.

Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec.

Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi:

tu autem Altissimus in aeternum, Domine.

10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.

12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.

13 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur.

14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.

15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:

16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.

92 Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.

Parata sedes tua ex tunc; a saeculo tu es.

Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam; elevaverunt flumina fluctus suos,

a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris; mirabilis in altis Dominus.

Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.

I Machabaeorum 1:41-63

41 Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo; dies festi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum.

42 Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus, et sublimitas ejus conversa est in luctum.

43 Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus: et relinqueret unusquisque legem suam.

44 Et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi:

45 et multi ex Israel consenserunt servituti ejus, et sacrificaverunt idolis, et coinquinaverunt sabbatum.

46 Et misit rex libros per manus nuntiorum in Jerusalem, et in omnes civitates Juda, ut sequerentur leges gentium terrae,

47 et prohiberent holocausta et sacrificia, et placationes fieri in templo Dei,

48 et prohiberent celebrari sabbatum, et dies solemnes:

49 et jussit coinquinari sancta, et sanctum populum Israel.

50 Et jussit aedificari aras, et templa, et idola, et immolari carnes suillas, et pecora communia,

51 et relinquere filios suos incircumcisos, et coinquinari animas eorum in omnibus immundis, et abominationibus, ita ut obliviscerentur legem, et immutarent omnes justificationes Dei:

52 et quicumque non fecissent secundum verbum regis Antiochi, morerentur.

53 Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo: et praeposuit principes populo, qui haec fieri cogerent.

54 Et jusserunt civitatibus Juda sacrificare.

55 Et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala super terram:

56 et effugaverunt populum Israel in abditis, et in absconditis fugitivorum locis.

57 Die quintadecima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei, et per universas civitates Juda in circuitu aedificaverunt aras:

58 et ante januas domorum et in plateis incendebant thura, et sacrificabant:

59 et libros legis Dei combusserunt igni, scindentes eos:

60 et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum.

61 In virtute sua faciebant haec populo Israel, qui inveniebatur in omni mense et mense in civitatibus.

62 Et quinta et vigesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat contra altare.

63 Et mulieres, quae circumcidebant filios suos, trucidabantur secundum jussum regis Antiochi,

Apocalypsis 19:11-16

11 Et vidi caelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.

12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.

13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei.

14 Et exercitus qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.

15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis.

16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium.

Matthaeus 16:13-20

13 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?

14 At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.

15 Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis?

16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.

17 Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.

18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.

19 Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.

20 Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.