Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
2 Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis.
2 Dixitque Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel,
6 Dixit autem ei Elias: Sede hic, quia Dominus misit me usque ad Jordanem. Qui ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter,
7 et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos, qui et steterunt e contra, longe: illi autem ambo stabant super Jordanem.
8 Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas: quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.
9 Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus: Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus.
10 Qui respondit: Rem difficilem postulasti: attamen si videris me quando tollar a te, erit tibi quod petisti: si autem non videris, non erit.
11 Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque: et ascendit Elias per turbinem in caelum.
12 Eliseus autem videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga ejus. Et non vidit eum amplius: apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes.
13 Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei: reversusque stetit super ripam Jordanis,
14 et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divisae: et dixit: Ubi est Deus Eliae etiam nunc? Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.
77 Intellectus Asaph. Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei.
2 Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio.
11 Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis.
12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra AEgypti, in campo Taneos.
13 Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre:
14 et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.
15 Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.
16 Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas.
17 Et apposuerunt adhuc peccare ei; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.
19 Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?
20 quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?
5 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.
16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis.
18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
19 Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,
21 invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.
52 Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.
53 Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.
54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat illos?
55 Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis.
56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.
57 Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris.
58 Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
59 Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.
60 Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei.
61 Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quae domi sunt.
62 Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.