Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
124 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat
2 in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.
3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
4 benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel!
4 O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum.
5 Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite.
6 Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta praedicent.
7 Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.
8 Justi sunt omnes sermones mei: non est in eis pravum quid, neque perversum;
9 recti sunt intelligentibus, et aequi invenientibus scientiam.
10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite:
11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.
12 Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.
13 Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor.
14 Meum est consilium et aequitas; mea est prudentia, mea est fortitudo.
15 Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt;
16 per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam.
17 Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me.
18 Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et justitia.
19 Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo.
20 In viis justitiae ambulo, in medio semitarum judicii:
21 ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam.
15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,
16 sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei.
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,