Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
42 Psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me.
2 Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
5 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.
43 In finem. Filiis Core ad intellectum.
2 Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos.
4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me:
8 salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.
9 In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saeculum.
10 Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.
12 Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.
13 Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
15 Posuisti nos in similitudinem gentibus; commotionem capitis in populis.
16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me:
17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
18 Haec omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
19 Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua:
20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
21 Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
22 nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; aestimati sumus sicut oves occisionis.
23 Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.
24 Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster.
26 Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.
3 Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.
4 Non proderunt divitiae in die ultionis; justitia autem liberabit a morte.
5 Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius.
6 Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.
7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.
8 Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.
9 Simulator ore decipit amicum suum; justi autem liberabuntur scientia.
10 In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.
11 Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur.
12 Qui despicit amicum suum indigens corde est; vir autem prudens tacebit.
13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.
27 Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David.
28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine.
29 Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis.
30 Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat.
31 Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.
33 Et ejecto daemonio, locutus est mutus, et miratae sunt turbae, dicentes: Numquam apparuit sic in Israel.
34 Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum ejicit daemones.