Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
42 Psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me.
2 Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
5 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.
43 In finem. Filiis Core ad intellectum.
2 Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos.
4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me:
8 salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.
9 In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saeculum.
10 Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.
12 Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.
13 Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
15 Posuisti nos in similitudinem gentibus; commotionem capitis in populis.
16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me:
17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
18 Haec omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
19 Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua:
20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
21 Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
22 nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; aestimati sumus sicut oves occisionis.
23 Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.
24 Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster.
26 Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.
14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
15 Fratres mei praeterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
16 Qui timent pruinam, irruet super eos nix.
17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo.
18 Involutae sunt semitae gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt.
19 Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
20 Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
21 Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis.
22 Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?
23 vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?
24 Docete me, et ego tacebo: et si quid forte ignoravi, instruite me.
25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?
26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
27 Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
28 Verumtamen quod coepistis explete: praebete aurem, et videte an mentiar.
29 Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate.
30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.
16 Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus.
17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
18 Nam si ex lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus.
19 Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.
20 Mediator autem unius non est: Deus autem unus est.
21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia.
22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.