Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
21 Post verba autem haec, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelitae, quae erat in Jezrahel, juxta palatium Achab regis Samariae.
2 Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam: daboque tibi pro ea vineam meliorem, aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est.
3 Cui respondit Naboth: Propitius sit mihi Dominus, ne dem haereditatem patrum meorum tibi.
4 Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens: Non dabo tibi haereditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.
5 Ingressa est autem ad eum Jezabel uxor sua, dixitque ei: Quid est hoc, unde anima tua contristata est? et quare non comedis panem?
6 Qui respondit ei: Locutus sum Naboth Jezrahelitae, et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia: aut, si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait: Non dabo tibi vineam meam.
7 Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus: Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israel. Surge, et comede panem, et aequo animo esto: ego dabo tibi vineam Naboth Jezrahelitae.
8 Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo ejus, et misit ad majores natu, et optimates, qui erant in civitate ejus, et habitabant cum Naboth.
9 Litterarum autem haec erat sententia: Praedicate jejunium, et sedere facite Naboth inter primos populi:
10 et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.
11 Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut praeceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos:
12 praedicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi.
13 Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.
14 Miseruntque ad Jezabel, dicentes: Lapidatus est Naboth, et mortuus est.
15 Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: Surge, et posside vineam Naboth Jezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia: non enim vivit Naboth, sed mortuus est.
16 Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Jezrahelitae, ut possideret eam.
17 Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens:
18 Surge, et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria: ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam.
19 Et loqueris ad eum, dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti. Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum.
20 Et ait Achab ad Eliam: Num invenisti me inimicum tibi? Qui dixit: Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.
21 Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum in Israel.
5 In finem, pro ea quae haereditatem consequitur. Psalmus David.
2 Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum.
3 Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus.
4 Quoniam ad te orabo, Domine: mane exaudies vocem meam.
5 Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
6 Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
7 Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
8 Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
15 Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores.
16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.
17 Quod si quaerentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.
18 Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico: praevaricatorem me constituo.
19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci.
20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.
36 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisaei discubuit.
37 Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti:
38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.
39 Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum: quia peccatrix est.
40 Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.
41 Duo debitores erant cuidam foeneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?
43 Respondens Simon dixit: AEstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte judicasti.
44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
45 Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
46 Oleo caput meum non unxisti: haec autem unguento unxit pedes meos.
47 Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
48 Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata.
49 Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit?
50 Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
8 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella praedicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo,
2 et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus malignis et infirmantibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua septem daemonia exierant,
3 et Joanna uxor Chusae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis.