Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
8 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.
5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
9 volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
4 Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.
2 Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis.
3 Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea.
4 Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi praecepta mea, et vives.
5 Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
6 Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te.
7 Principium sapientiae: posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam.
8 Arripe illam, et exaltabit te; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.
9 Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.
41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschae.
42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,
43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.
45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.
46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.
48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.
49 Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse?
50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo.
52 Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines.