Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
122 Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.
2 Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;
4 quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
9 Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Judaeis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judaei superiores esse coeperunt, et se de adversariis vindicare.
2 Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat.
3 Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas quae singulis locis ac operibus praeerat, extollebant Judaeos timore Mardochaei,
4 quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.
5 Itaque percusserunt Judaei inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere:
18 At hi, qui in urbe Susan caedem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die ejusdem mensis in caede versati sunt: quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque laetitiae.
19 Hi vero Judaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.
20 Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec, et litteris comprehensa misit ad Judaeos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul,
21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni celebrarent honore:
22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Judaei de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
23 Susceperuntque Judaei in solemnem ritum cuncta quae eo tempore facere coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat.
4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant.
5 Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete.
6 Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?
7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos.
8 Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei:
9 qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.
10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.