Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Iob 14:1-14

14 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.

Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.

Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium?

Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?

Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt.

Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.

Lignum habet spem: si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.

Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,

ad odorem aquae germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.

10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quaeso, est?

11 Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat:

12 sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur caelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.

13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?

14 Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.

Lamentationes 3:1-9

[Aleph.] Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.

[Aleph.] Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.

[Aleph.] Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die.

[Beth.] Vetustam fecit pellem meam et carnem meam; contrivit ossa mea.

[Beth.] AEdificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore.

[Beth.] In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos.

[Ghimel.] Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar; aggravavit compedem meum.

[Ghimel.] Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.

[Ghimel.] Conclusit vias meas lapidibus quadris; semitas meas subvertit.

Lamentationes 3:19-24

19 [Zain.] Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absinthii et fellis.

20 [Zain.] Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.

21 [Zain.] Haec recolens in corde meo, ideo sperabo.

22 [Heth.] Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti; quia non defecerunt miserationes ejus.

23 [Heth.] Novi diluculo, multa est fides tua.

24 [Heth.] Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum.

Psalmi 31:1-4

31 Ipsi David intellectus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.

Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.

Error: 'Psalmi 31:15-16' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
I Petri 4:1-8

Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis:

ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.

Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.

In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriae confusionem, blasphemantes.

Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.

Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.

Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.

Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum.

Matthaeus 27:57-66

57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu:

58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.

59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,

60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.

61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.

62 Altera autem die, quae est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum,

63 dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.

64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore.

65 Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.

66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.

Ioannes 19:38-42

38 Post haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathaea (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.

39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes, quasi libras centum.

40 Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judaeis sepelire.

41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.

42 Ibi ergo propter parasceven Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.