Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
118 Alleluja. [Aleph.] Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
2 Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum.
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
16 In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
17 [Ghimel.] Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
21 Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae.
17 Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinaei. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinaei.
18 Egressa igitur Jahel in occursum Sisarae, dixit ad eum: Intra ad me, domine mi: intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum ejus, et opertus ab ea pallio,
19 dixit ad eam: Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia sitio valde. Quae aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum.
20 Dixitque Sisara ad eam: Sta ante ostium tabernaculi: et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens: Numquid hic est aliquis? respondebis: Nullus est.
21 Tulit itaque Jahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum: et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram: qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est.
22 Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat: egressaque Jahel in occursum ejus, dixit ei: Veni, et ostendam tibi virum quem quaeris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram jacentem mortuum, et clavum infixum in tempore ejus.
23 Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israel:
24 Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinaei, et benedicatur in tabernaculo suo.
25 Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum.
26 Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos. Percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum, et tempus valide perforans:
27 inter pedes ejus ruit; defecit, et mortuus est: volvebatur ante pedes ejus, et jacebat exanimis et miserabilis.
28 Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus: et de coenaculo loquebatur: Cur moratur regredi currus ejus? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius?
29 Una sapientior ceteris uxoribus ejus, haec socrui verba respondit:
30 Forsitan nunc dividit spolia, et pulcherrima feminarum eligitur ei: vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in praedam, et supellex varia ad ornanda colla congeritur.
31 Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.
12 Et signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim:
2 et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat.
3 Et visum est aliud signum in caelo: et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem: et in capitibus ejus diademata septem,
4 et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum caeli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret.
5 Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea: et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus,
6 et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta.
7 Et factum est praelium magnum in caelo: Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus:
8 et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in caelo.
9 Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.
10 Et audivi vocem magnam in caelo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus: quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.
11 Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.
12 Propterea laetamini caeli, et qui habitatis in eis. Vae terrae, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.