Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
118 Alleluja. [Aleph.] Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
2 Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum.
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
16 In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
17 [Ghimel.] Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
21 Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae.
6 Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israel, triginta millia.
2 Surrexitque David, et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum, sedentis in cherubim super eam.
3 Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum: tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa: Oza autem et Ahio, filii Abinadab, minabant plaustrum novum.
4 Cumque tulissent eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa, custodiens arcam Dei Ahio praecedebat arcam.
5 David autem et omnis Israel ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis.
6 Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam: quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam.
7 Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate: qui mortuus est ibi juxta arcam Dei.
8 Contristatus est autem David, eo quod percussisset Dominus Ozam, et vocatum est nomen loci illius: Percussio Ozae, usque in diem hanc.
9 Et extimuit David Dominum in die illa, dicens: Quomodo ingredietur ad me arca Domini?
10 Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David: sed divertit eam in domum Obededom Gethaei.
11 Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethaei tribus mensibus: et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum ejus.
12 Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio: et erant cum David septem chori, et victima vituli.
13 Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem,
14 et David saltabat totis viribus ante Dominum: porro David erat accinctus ephod lineo.
15 Et David et omnis domus Israel ducebant arcam testamenti Domini in jubilo, et in clangore buccinae.
24 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata:
2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
3 Et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu.
4 Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis?
6 non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,
7 dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
8 Et recordatae sunt verborum ejus.
9 Et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceterae quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec.
11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.