Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 150

150 Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus.

Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.

Laudate eum in sono tubae; laudate eum in psalterio et cithara.

Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo.

Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis.

Omnis spiritus laudet Dominum! Alleluja.

I Samuelis 17:19-32

19 Saul autem, et illi, et omnes filii Israel, in Valle terebinthi pugnabant adversum Philisthiim.

20 Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi: et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine.

21 Direxerat enim aciem Israel, sed et Philisthiim ex adverso fuerant praeparati.

22 Derelinquens ergo David vasa quae attulerat sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos.

23 Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, de castris Philisthinorum: et loquente eo haec eadem verba audivit David.

24 Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde.

25 Et dixit unus quispiam de Israel: Num vidistis virum hunc, qui ascendit? ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Israel.

26 Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro qui percusserit Philisthaeum hunc, et tulerit opprobrium de Israel? quis enim est hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?

27 Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens: Haec dabuntur viro qui percusserit eum.

28 Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres praelium, descendisti.

29 Et dixit David: Quid feci? numquid non verbum est?

30 Et declinavit paululum ab eo ad alium: dixitque eumdem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut prius.

31 Audita sunt autem verba quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul.

32 Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: Non concidat cor cujusquam in eo: ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisthaeum.

Actus Apostolorum 5:17-26

17 Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quae est haeresis sadducaeorum), repleti sunt zelo:

18 et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica.

19 Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit:

20 Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae hujus.

21 Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israel: et miserunt ad carcerem ut adducerentur.

22 Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt,

23 dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus.

24 Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.

25 Adveniens autem quidam, nuntiavit eis: Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum.

26 Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur.