Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Numeri 2

Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:

Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israel, per gyrum tabernaculi foederis.

Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.

Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.

Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar.

Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.

In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.

Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.

Universi qui in castris Judae enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur.

10 In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.

11 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.

12 Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.

13 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.

14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel.

15 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.

16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur.

17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum: quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.

18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.

19 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.

20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.

21 Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.

22 In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.

23 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.

24 Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur.

25 Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.

26 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.

27 Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.

28 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.

29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.

30 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.

31 Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur.

32 Hic numerus filiorum Israel, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.

33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel: sic enim praeceperat Dominus Moysi.

34 Feceruntque filii Israel juxta omnia quae mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.

Psalmi 36

36 Psalmus ipsi David. Noli aemulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem:

quoniam tamquam foenum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident.

Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.

Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.

Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem.

Subditus esto Domino, et ora eum. Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua; in homine faciente injustitias.

Desine ab ira, et derelinque furorem; noli aemulari ut maligneris.

Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum, ipsi haereditabunt terram.

10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quaeres locum ejus, et non invenies.

11 Mansueti autem haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.

12 Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis.

13 Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus.

14 Gladium evaginaverunt peccatores; intenderunt arcum suum: ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde.

15 Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.

16 Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas:

17 quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem justos Dominus.

18 Novit Dominus dies immaculatorum, et haereditas eorum in aeternum erit.

19 Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur:

20 quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.

21 Mutuabitur peccator, et non solvet; justus autem miseretur et tribuet:

22 quia benedicentes ei haereditabunt terram; maledicentes autem ei disperibunt.

23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet.

24 Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.

25 Junior fui, etenim senui; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem.

26 Tota die miseretur et commodat; et semen illius in benedictione erit.

27 Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi:

28 quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos: in aeternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.

29 Justi autem haereditabunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.

30 Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.

31 Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus.

32 Considerat peccator justum, et quaerit mortificare eum.

33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi.

34 Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut haereditate capias terram: cum perierint peccatores, videbis.

35 Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani:

36 et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus.

37 Custodi innocentiam, et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico.

38 Injusti autem disperibunt simul; reliquiae impiorum interibunt.

39 Salus autem justorum a Domino; et protector eorum in tempore tribulationis.

40 Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.

Ecclesiastes 12

12 Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent;

antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellae, et revertantur nubes post pluviam;

quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosae erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina;

et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiae carminis:

excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, et circuibunt in platea plangentes.

Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam,

et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.

Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.

Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quae fecerat; et investigans composuit parabolas multas.

10 Quaesivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.

11 Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.

12 His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis; frequensque meditatio, carnis afflictio est.

13 Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo,

14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.

Philemonem

Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,

et Appiae sorori carissimae, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiae, quae in domo tua est.

Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,

audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos:

ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.

Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.

Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:

propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:

10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,

11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,

12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe:

13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii:

14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.

15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut aeternum illum reciperes:

16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?

17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me:

18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.

19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:

20 ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.

21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.

22 Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.

23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,

24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.

25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.