Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Leviticus 14

14 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem:

qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,

praecipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.

Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes:

alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,

quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.

Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,

et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,

10 die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similae in sacrificium, quae conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.

11 Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,

12 tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium: et oblatis ante Dominum omnibus,

13 immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est.

14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiae, quae immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculae dextrae ejus qui mundatur, et super pollices manus dextrae et pedis:

15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,

16 tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.

17 Quod autem reliquum est olei in laeva manu, fundet super extremum auriculae dextrae ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,

18 et super caput ejus.

19 Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato: tunc immolabit holocaustum,

20 et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.

21 Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quae dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium, et olei sextarium,

22 duosque turtures sive duos pullos columbae, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum:

23 offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.

24 Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul:

25 immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri:

26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram,

27 in quo tingens digitum dextrae manus asperget septies coram Domino:

28 tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto:

29 reliquam autem partem olei, quae est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum:

30 et turturem sive pullum columbae offeret,

31 unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.

32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.

33 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:

34 Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus,

35 ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea.

36 At ille praecipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quae in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus:

37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,

38 egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.

39 Reversusque die septimo, considerabit eam: si invenerit crevisse lepram,

40 jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum:

41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasurae extra urbem in locum immundum,

42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.

43 Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,

44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus:

45 quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.

46 Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum:

47 et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.

48 Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate:

49 et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum:

50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,

51 tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,

52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.

53 Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur.

54 Ista est lex omnis leprae et percussurae,

55 leprae vestium et domorum,

56 cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculae, et in varias species, coloribus immutatis,

57 ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.

Psalmi 17

17 In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit:

Diligam te, Domine, fortitudo mea.

Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus.

Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.

Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.

Dolores inferni circumdederunt me; praeoccupaverunt me laquei mortis.

In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.

Commota est, et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis.

Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit; carbones succensi sunt ab eo.

10 Inclinavit caelos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus.

11 Et ascendit super cherubim, et volavit; volavit super pennas ventorum.

12 Et posuit tenebras latibulum suum; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aeris.

13 Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt; grando et carbones ignis.

14 Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.

15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.

16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae.

17 Misit de summo, et accepit me; et assumpsit me de aquis multis.

18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me;

19 praevenerunt me in die afflictionis meae: et factus est Dominus protector meus.

20 Et eduxit me in latitudinem; salvum me fecit, quoniam voluit me,

21 et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi:

22 quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo;

23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me.

24 Et ero immaculatus cum eo; et observabo me ab iniquitate mea.

25 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.

26 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris,

27 et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.

28 Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis.

29 Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas.

30 Quoniam in te eripiar a tentatione; et in Deo meo transgrediar murum.

31 Deus meus, impolluta via ejus; eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se.

32 Quoniam quis deus praeter Dominum? aut quis deus praeter Deum nostrum?

33 Deus qui praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam;

34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me;

35 qui docet manus meas ad praelium. Et posuisti, ut arcum aereum, brachia mea,

36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae: et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit.

37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.

38 Persequar inimicos meos, et comprehendam illos; et non convertar donec deficiant.

39 Confringam illos, nec poterunt stare; cadent subtus pedes meos.

40 Et praecinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me.

41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.

42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret; ad Dominum, nec exaudivit eos.

43 Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti; ut lutum platearum delebo eos.

44 Eripies me de contradictionibus populi; constitues me in caput gentium.

45 Populus quem non cognovi servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi.

46 Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.

47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meae.

48 Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me; liberator meus de inimicis meis iracundis.

49 Et ab insurgentibus in me exaltabis me; a viro iniquo eripies me.

50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam;

51 magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in saeculum.

Proverbia 28

28 Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.

Propter peccata terrae multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quae dicuntur, vita ducis longior erit.

Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.

Qui derelinquunt legem laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum.

Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.

Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus.

Qui custodit legem filius sapiens est; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.

Qui coacervat divitias usuris et foenore, liberali in pauperes congregat eas.

Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.

10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.

11 Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum.

12 In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis, ruinae hominum.

13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.

14 Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est durae corruet in malum.

15 Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.

16 Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.

17 Hominem qui calumniatur animae sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.

18 Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel.

19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate.

20 Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.

21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem.

22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.

23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit.

24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidae est.

25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur.

26 Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.

27 Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.

28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.

II Thessalonicenses 2

Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum:

ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.

Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,

qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis?

et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.

Nam mysterium jam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.

Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum:

cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,

10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.

11 Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,

12 ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis:

14 in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Jesu Christi.

15 Itaque fratres, state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.

16 Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia,

17 exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.