Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Leviticus 23

23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis sanctas.

Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.

Hae sunt ergo feriae Domini sanctae, quas celebrare debetis temporibus suis.

Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est:

et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.

Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo,

sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo.

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

10 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestrae, ad sacerdotem:

11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum.

12 Atque in eodem die quo manipulus consecratur, caedetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini.

13 Et libamenta offerentur cum eo, duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin.

14 Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Praeceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.

15 Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,

16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino

17 ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domini.

18 Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.

19 Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.

20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus.

21 Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.

22 Postquam autem messueritis segetem terrae vestrae, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis: sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.

23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

24 Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum:

25 omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.

26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

27 Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.

28 Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.

29 Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis:

30 et quae operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.

31 Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.

32 Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.

33 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

34 Loquere filiis Israel: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino.

35 Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo.

36 Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim coetus atque collectae: omne opus servile non facietis in eo.

37 Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei:

38 exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quae offeretis ex voto, vel quae sponte tribuetis Domino.

39 A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies.

40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabimini coram Domino Deo vestro.

41 Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,

42 et habitabitis in umbraculis septem diebus: omnis, qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis,

43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra AEgypti. Ego Dominus Deus vester.

44 Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israel.

Psalmi 30

30 In finem. Psalmus David, pro extasi.

In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum: in justitia tua libera me.

Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias:

quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu; et propter nomen tuum deduces me et enutries me.

Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.

In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis.

Odisti observantes vanitates supervacue; ego autem in Domino speravi.

Exsultabo, et laetabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; salvasti de necessitatibus animam meam.

Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos.

10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.

11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt.

12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis; qui videbant me foras fugerunt a me.

13 Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde; factus sum tamquam vas perditum:

14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.

15 Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Deus meus es tu;

16 in manibus tuis sortes meae: eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.

17 Illustra faciem tuam super servum tuum; salvum me fac in misericordia tua.

18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum;

19 muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.

20 Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum!

21 Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.

22 Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.

23 Ego autem dixi in excessu mentis meae: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te.

24 Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.

25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.

Ecclesiastes 6

Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines:

vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est.

Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiae suae, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.

Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.

Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.

Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia?

Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur.

Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?

Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et praesumptio spiritus.

10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.

11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.

II Timotheum 2

Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Jesu:

et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.

Labora sicut bonus miles Christi Jesu.

Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus: ut ei placeat, cui se probavit.

Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.

Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.

Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,

in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.

10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu, cum gloria caelesti.

11 Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus:

12 si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos:

13 si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.

14 Haec commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.

15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.

16 Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem:

17 et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenaeus et Philetus,

18 qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.

19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.

20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam.

21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.

22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.

23 Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita: sciens quia generant lites.

24 Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,

25 cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem,

26 et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.