M’Cheyne Bible Reading Plan
10 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis praeceptum non erat.
2 Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
3 Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.
4 Vocatis autem Moyses Misaele et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra.
5 Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum.
6 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israel, plangant incendium quod Dominus suscitavit:
7 vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctae unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta praeceptum Moysi.
8 Dixit quoque Dominus ad Aaron:
9 Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia praeceptum sempiternum est in generationes vestras:
10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum;
11 doceatisque filios Israel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi.
12 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est.
13 Comedetis autem in loco sancto: quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut praeceptum est mihi.
14 Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiae tuae tecum: tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israel:
15 eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut praecepit Dominus.
16 Inter haec, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quaereret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait:
17 Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quae Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,
18 praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut praeceptum est mihi?
19 Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in caeremoniis mente lugubri?
20 Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.
11 In finem, pro octava. Psalmus David.
2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.
3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
5 Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est?
6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo.
7 Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum.
8 Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum.
9 In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
12 In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me?
2 quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem?
3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;
5 nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;
6 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.
25 Hae quoque parabolae Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Juda.
2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.
3 Caelum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.
4 Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.
5 Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.
6 Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.
7 Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.
8 Quae viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.
9 Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles:
10 ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.
11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.
12 Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem.
13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit.
14 Nubes, et ventus, et pluviae non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.
15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.
16 Mel invenisti: comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.
17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.
18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
19 Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae,
20 et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.
21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere:
22 prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.
23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.
24 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
25 Aqua frigida animae sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.
26 Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.
27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.
28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.
4 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.
2 Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Jesum.
3 Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione,
4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore:
5 non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum:
6 et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus.
7 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.
8 Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.
9 De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.
10 Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,
11 et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis:
12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis.
13 Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
14 Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.
15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt.
16 Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.
17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus.
18 Itaque consolamini invicem in verbis istis.