Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Leviticus 22

22 Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens:

Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quae ipsi offerunt. Ego Dominus.

Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, et quae obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus.

Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,

et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus,

immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quae sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua,

et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.

Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.

Custodiant praecepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.

10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis.

11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis.

12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quae sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.

13 Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.

14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium.

15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quae offerunt Domino:

16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.

17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

18 Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israel, dicesque ad eos: Homo de domo Israel, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,

19 ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris:

20 si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.

21 Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo.

22 Si caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.

23 Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.

24 Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.

25 De manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea.

26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

27 Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae: die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino.

28 Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum foetibus suis.

29 Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,

30 eodem die comedetis eam: non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.

31 Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus.

32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus qui sanctifico vos,

33 et eduxi de terra AEgypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.

Psalmi 28-29

28 Psalmus David, in consummatione tabernaculi. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum.

Afferte Domino gloriam et honorem; afferte Domino gloriam nomini ejus; adorate Dominum in atrio sancto ejus.

Vox Domini super aquas; Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas.

Vox Domini in virtute; vox Domini in magnificentia.

Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani:

et comminuet eas, tamquam vitulum Libani, et dilectus quemadmodum filius unicornium.

Vox Domini intercidentis flammam ignis;

vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades.

Vox Domini praeparantis cervos: et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam.

10 Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in aeternum.

11 Dominus virtutem populo suo dabit; Dominus benedicet populo suo in pace.

29 Psalmus cantici, in dedicatione domus David.

Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.

Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.

Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum.

Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriae sanctitatis ejus.

Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.

Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum.

Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.

Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.

10 Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam?

11 Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus.

12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia:

13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.

Ecclesiastes 5

Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in caelo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui.

Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.

Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde:

multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.

Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.

Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time.

Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii;

et insuper universae terrae rex imperat servienti.

Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas.

10 Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?

11 Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.

12 Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui.

13 Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit.

14 Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.

15 Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?

16 cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris, et in curis multis, et in aerumna atque tristitia.

17 Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur laetitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae quos dedit ei Deus; et haec est pars illius.

18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei.

19 Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.

II Timotheum 1

Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitae, quae est in Christo Jesu,

Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.

Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die

desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,

recordationem accipiens ejus fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.

Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum.

Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.

Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei:

qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia.

10 Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium:

11 in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus, et magister gentium.

12 Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.

13 Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.

14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.

15 Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.

16 Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit:

17 sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit, et invenit.

18 Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.