Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Leviticus 17

17 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israel, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens:

Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra,

et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui.

Ideo sacerdoti offerre debent filii Israel hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino.

Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino:

et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum.

Et ad ipsos dices: Homo de domo Israel, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam,

et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo.

10 Homo quilibet de domo Israel et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo,

11 quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animae piaculo sit.

12 Idcirco dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos.

13 Homo quicumque de filiis Israel, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra.

14 Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israel: Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit.

15 Anima, quae comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet.

16 Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam.

Psalmi 20-21

20 In finem. Psalmus David.

Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.

Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.

Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.

Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in saeculum, et in saeculum saeculi.

Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum.

Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi; laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo.

Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur.

Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.

10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.

11 Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum,

12 quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire.

13 Quoniam pones eos dorsum; in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum.

14 Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas.

21 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.

Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.

Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.

Tu autem in sancto habitas, laus Israel.

In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos.

Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi.

Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis.

Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.

Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.

10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae.

11 In te projectus sum ex utero; de ventre matris meae Deus meus es tu:

12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.

13 Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.

14 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.

15 Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.

16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.

17 Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos;

18 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.

19 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice.

21 Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.

22 Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.

23 Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiae laudabo te.

24 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum.

25 Timeat eum omne semen Israel, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me.

26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.

27 Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in saeculum saeculi.

28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium:

29 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.

31 Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi.

32 Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

Proverbia 31

31 Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.

Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum?

Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.

Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;

et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.

Date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.

Bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius.

Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.

Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.

10 Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus.

11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.

12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae.

13 Quaesivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.

14 Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.

15 Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.

16 Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.

17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.

18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus.

19 Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.

20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.

21 Non timebit domui suae a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.

22 Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus.

23 Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae.

24 Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo.

25 Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.

26 Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus.

27 Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit.

28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt; vir ejus, et laudavit eam.

29 Multae filiae congregaverunt divitias; tu supergressa es universas.

30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.

31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.

I Timotheum 2

Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus:

pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate:

hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,

qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus:

qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis:

in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.

Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.

Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa:

10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.

11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione.

12 Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.

13 Adam enim primus formatus est: deinde Heva:

14 et Adam non est seductus: mulier autem seducta in praevaricatione fuit.

15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.