M’Cheyne Bible Reading Plan
20 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Haec loqueris filiis Israel: Homo de filiis Israel, et de advenis qui habitant in Israel, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terrae lapidabit eum.
3 Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum.
4 Quod si negligens populus terrae, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere:
5 ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem ejus, succidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui.
6 Anima, quae declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui.
7 Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.
8 Custodite praecepta mea, et facite ea: ego Dominus qui sanctifico vos.
9 Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri matrique maledixit: sanguis ejus sit super eum.
10 Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera.
11 Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos.
12 Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos.
13 Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas: morte moriantur: sit sanguis eorum super eos.
14 Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem ejus, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri.
15 Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite.
16 Mulier, quae succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos.
17 Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suae, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam.
18 Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui.
19 Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam.
20 Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur.
21 Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam: turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt.
22 Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi.
23 Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim haec fecerunt, et abominatus sum eas.
24 Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in haereditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis.
25 Separate ergo et vos jumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda: ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis quae moventur in terra, et quae vobis ostendi esse polluta.
26 Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei.
27 Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur: lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos.
25 In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.
2 Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum.
3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.
4 Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.
5 Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.
6 Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine:
7 ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
8 Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae.
9 Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam:
10 in quorum manibus iniquitates sunt; dextera eorum repleta est muneribus.
11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei.
12 Pes meus stetit in directo; in ecclesiis benedicam te, Domine.
3 Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub caelo.
2 Tempus nascendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.
3 Tempus occidendi, et tempus sanandi; tempus destruendi, et tempus aedificandi.
4 Tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi.
5 Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
6 Tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.
7 Tempus scindendi, et tempus consuendi; tempus tacendi, et tempus loquendi.
8 Tempus dilectionis, et tempus odii; tempus belli, et tempus pacis.
9 Quid habet amplius homo de labore suo?
10 Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.
11 Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
12 Et cognovi quod non esset melius nisi laetari, et facere bene in vita sua;
13 omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.
14 Didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quae fecit Deus ut timeatur.
15 Quod factum est, ipsum permanet; quae futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit.
16 Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem:
17 et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.
18 Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.
19 Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati,
20 et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.
21 Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum?
22 Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?
5 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: juvenes, ut fratres:
2 anus, ut matres: juvenculas, ut sorores in omni castitate:
3 viduas honora, quae vere viduae sunt.
4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.
5 Quae autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
6 Nam quae in deliciis est, vivens mortua est.
7 Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint.
8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor,
10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
11 Adolescentiores autem viduas devita: cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt:
12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;
13 simul autem et otiosae discunt circuire domos: non solum otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet.
14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
15 Jam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.
16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quae vere viduae sunt, sufficiat.
17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina.
18 Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua.
19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
20 Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant.
21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut haec custodias sine praejudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur.
25 Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quae aliter se habent, abscondi non possunt.