Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 145

145 Alleluja, Aggaei et Zachariae.

Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

in filiis hominum, in quibus non est salus.

Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:

qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt.

Qui custodit veritatem in saeculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;

Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.

Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

10 Regnabit Dominus in saecula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Psalmi 104

104 Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus.

Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus.

Laudamini in nomine sancto ejus; laetetur cor quaerentium Dominum.

Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper.

Mementote mirabilium ejus quae fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus:

semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus.

Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus.

Memor fuit in saeculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes:

quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac:

10 et statuit illud Jacob in praeceptum, et Israel in testamentum aeternum,

11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae:

12 cum essent numero brevi, paucissimi, et incolae ejus.

13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.

14 Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.

15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.

16 Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.

17 Misit ante eos virum: in servum venumdatus est, Joseph.

18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus:

19 donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.

20 Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.

21 Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae:

22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.

23 Et intravit Israel in AEgyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.

24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.

25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.

26 Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum.

27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.

28 Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos.

29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.

30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.

31 Dixit, et venit coenomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.

32 Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.

33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.

34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus:

35 et comedit omne foenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum.

36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.

37 Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.

38 Laetata est AEgyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.

39 Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.

40 Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos.

41 Dirupit petram, et fluxerunt aquae: abierunt in sicco flumina.

42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.

43 Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia.

44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt:

45 ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.

Isaias 25:1-9

25 Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.

Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur.

Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te:

quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab aestu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.

Sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.

Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae.

Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.

Praecipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.

Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et laetabimur in salutari ejus.

Actus Apostolorum 4:13-31

13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotae, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant:

14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.

15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem,

16 dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare.

17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.

18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.

19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.

20 Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui.

21 At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.

22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.

23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.

24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt:

25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?

26 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.

27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israel,

28 facere quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.

29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,

30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.

31 Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.

Ioannes 16:16-33

16 Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.

17 Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?

18 Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur.

19 Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me.

20 Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.

21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.

22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.

24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.

25 Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis:

26 in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:

27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.

28 Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.

29 Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis:

30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.

31 Respondit eis Jesus: Modo creditis?

32 ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est.

33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.