Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 87

87 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitae.

Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.

Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.

Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.

AEstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,

inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.

Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.

Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.

Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;

10 oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.

11 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?

12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?

13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?

14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.

15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me?

16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.

17 In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me:

18 circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.

19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.

Psalmi 90

90 Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur.

Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum.

Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.

Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.

Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno;

a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et daemonio meridiano.

Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit.

Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.

Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum.

10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.

11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.

12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

13 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.

14 Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.

15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.

16 Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.

Psalmi 136

136 Psalmus David, Jeremiae. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.

In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra:

quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.

Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?

Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.

Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae.

Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.

Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.

Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.

Ieremias 13:1-11

13 Haec dicit Dominus ad me: Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud.

Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos.

Et factus est sermo Domini ad me secundo, dicens:

Tolle lumbare quod possedisti, quod est circa lumbos tuos: et surgens vade ad Euphraten, et absconde ibi illud in foramine petrae.

Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut praeceperat mihi Dominus.

Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me: Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod praecepi tibi ut absconderes illud ibi.

Et abii ad Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud: et ecce computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset.

Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

Haec dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Juda, et superbiam Jerusalem multam:

10 populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui, abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos: et erunt sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est.

11 Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam: et non audierunt.

Romanos 6:12-23

12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.

13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiae Deo.

14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.

15 Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.

16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam?

17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis.

18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae.

19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem.

20 Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae.

21 Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est.

22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam.

23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Jesu Domino nostro.

Ioannes 8:47-59

47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.

48 Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?

49 Respondit Jesus: Ego daemonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.

50 Ego autem non quaero gloriam meam: est qui quaerat, et judicet.

51 Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum.

52 Dixerunt ergo Judaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est, et prophetae; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum.

53 Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetae mortui sunt. Quem teipsum facis?

54 Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,

55 et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.

56 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.

57 Dixerunt ergo Judaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?

58 Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.

59 Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.