Book of Common Prayer
118 Alleluja. [Aleph.] Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
2 Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum.
3 Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.
4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
5 Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas.
6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiae tuae.
8 Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque.
9 [Beth.] In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.
10 In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis.
11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
12 Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas.
13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
16 In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
17 [Ghimel.] Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
21 Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae.
25 [Daleth.] Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.
26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas.
27 Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.
28 Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis.
29 Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
30 Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus.
31 Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere.
32 Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
33 [He.] Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.
34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.
36 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me.
38 Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.
39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.
40 Ecce concupivi mandata tua: in aequitate tua vivifica me.
41 [Vau.] Et veniat super me misericordia tua, Domine; salutare tuum secundum eloquium tuum.
42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.
44 Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi.
45 Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.
47 Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi.
48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.
49 [Zain.] Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
50 Haec me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
51 Superbi inique agebant usquequaque; a lege autem tua non declinavi.
52 Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum.
53 Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
54 Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae.
55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
56 Haec facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.
57 [Heth.] Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam.
58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum.
59 Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
60 Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuae.
63 Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; justificationes tuas doce me.
65 [Teth.] Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.
67 Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.
68 Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
69 Multiplicata est super me iniquitas superborum; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
70 Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum.
71 Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas.
72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
73 [Jod.] Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua.
74 Qui timent te videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi.
75 Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.
76 Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me; ego autem exercebor in mandatis tuis.
79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
81 [Caph.] Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?
83 Quia factus sum sicut uter in pruina; justificationes tuas non sum oblitus.
84 Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium?
85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.
86 Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me.
87 Paulominus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua.
88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
89 [Lamed.] In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in caelo.
90 In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet.
91 Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.
92 Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.
93 In aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
94 Tuus sum ego; salvum me fac: quoniam justificationes tuas exquisivi.
95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me; testimonia tua intellexi.
96 Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.
97 [Mem.] Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est.
98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in aeternum mihi est.
99 Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.
100 Super senes intellexi, quia mandata tua quaesivi.
101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
102 A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo.
104 A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis.
105 [Nun.] Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
106 Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae.
107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum.
108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.
109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
111 Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
112 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum, propter retributionem.
113 [Samech.] Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.
114 Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.
115 Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.
117 Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.
118 Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.
119 Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae; ideo dilexi testimonia tua.
120 Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui.
121 [Ain.] Feci judicium et justitiam: non tradas me calumniantibus me.
122 Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.
123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae.
124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.
125 Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
126 Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt legem tuam.
127 Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.
128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar; omnem viam iniquam odio habui.
129 [Phe.] Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea.
130 Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
131 Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.
132 Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.
133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
134 Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.
135 Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.
136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
137 [Sade.] Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.
138 Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.
139 Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
141 Adolescentulus sum ego et contemptus; justificationes tuas non sum oblitus.
142 Justitia tua, justitia in aeternum, et lex tua veritas.
143 Tribulatio et angustia invenerunt me; mandata tua meditatio mea est.
144 AEquitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi, et vivam.
145 [Coph.] Clamavi in toto corde meo: exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram.
146 Clamavi ad te; salvum me fac: ut custodiam mandata tua.
147 Praeveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi.
148 Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.
149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.
150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt.
151 Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas.
152 Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.
153 [Res.] Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
154 Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.
155 Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.
156 Misericordiae tuae multae, Domine; secundum judicium tuum vivifica me.
157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi.
158 Vidi praevaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.
159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine: in misericordia tua vivifica me.
160 Principium verborum tuorum veritas; in aeternum omnia judicia justitiae tuae.
161 [Sin.] Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
162 Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.
164 Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiae tuae.
165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.
167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.
168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo.
169 [Tau.] Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum eripe me.
171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua aequitas.
173 Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.
174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.
175 Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.
176 Erravi sicut ovis quae periit: quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
145 Alleluja, Aggaei et Zachariae.
2 Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
3 in filiis hominum, in quibus non est salus.
4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:
6 qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt.
7 Qui custodit veritatem in saeculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;
8 Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.
9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
10 Regnabit Dominus in saecula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
16 Haec dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.
17 Dicunt his qui blasphemant me: Locutus est Dominus: Pax erit vobis: et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt: Non veniet super vos malum.
18 Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus? quis consideravit verbum illius, et audivit?
19 Ecce turbo Dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet.
20 Non revertetur furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui: in novissimis diebus intelligetis consilium ejus.
21 Non mittebam prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.
22 Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis.
23 Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe?
24 Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non caelum et terram ego impleo? dicit Dominus.
25 Audivi quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes: Somniavi, somniavi.
26 Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui?
27 Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal?
28 Propheta qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus.
29 Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram?
30 Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.
31 Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, et aiunt: Dicit Dominus.
32 Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis: qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.
19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
20 Et factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer:
21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.
22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
23 Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar.
24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis.
25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.
26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aerem verberans:
27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.
31 Et coepit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere.
32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum.
33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.
34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.
35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animae suae faciat?
37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua?
38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.
39 Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.
9 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.