Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 107:33-108:13

108 In finem. Psalmus David.

Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.

Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.

Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.

Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.

Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.

Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum.

Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.

Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.

10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.

11 Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.

12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.

13 Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.

Psalmi 33

33 Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.

Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo.

In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et laetentur.

Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.

Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.

Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestrae non confundentur.

Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.

Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.

Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.

10 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.

11 Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.

12 Venite, filii; audite me: timorem Domini docebo vos.

13 Quis est homo qui vult vitam; diligit dies videre bonos?

14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.

15 Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam.

16 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.

17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.

18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.

19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.

20 Multae tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus.

21 Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.

22 Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent.

23 Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.

Ieremias 23:9-15

Ad prophetas: Contritum est cor meum in medio mei; contremuerunt omnia ossa mea: factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus.

10 Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti: factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis.

11 Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus.

12 Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris: impellentur enim, et corruent in ea: afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus.

13 Et in prophetis Samariae vidi fatuitatem: prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israel.

14 Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii: et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha.

15 Propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle: a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram.

Romanos 9:1-18

Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto:

quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.

Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,

qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:

quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitae:

neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:

id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine.

Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Sarae filius.

10 Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.

11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),

12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,

13 sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.

14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.

15 Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam praestabo cujus miserebor.

16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.

17 Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra.

18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.

Ioannes 6:60-71

60 Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum.

61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?

62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?

63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?

64 Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.

65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

66 Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.

67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant.

68 Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?

69 Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes:

70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.

71 Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?