Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 120-127

120 Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.

Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram.

Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.

Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel.

Dominus custodit te; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.

Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.

Dominus custodit te ab omni malo; custodiat animam tuam Dominus.

Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum.

121 Canticum graduum. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.

Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.

Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.

Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.

Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.

Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.

Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.

Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.

Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.

122 Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.

Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.

Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;

quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis.

123 Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel,

nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos,

forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos,

forsitan aqua absorbuisset nos;

torrentem pertransivit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.

Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.

Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.

124 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat

in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,

benefac, Domine, bonis, et rectis corde.

Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel!

125 Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.

Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.

Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes.

Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.

Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.

Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

126 Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.

Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum,

ecce haereditas Domini, filii; merces, fructus ventris.

Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum.

Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.

127 Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.

Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.

Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.

Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.

Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae.

Et videas filios filiorum tuorum: pacem super Israel.

Ieremias 25:8-17

Propterea haec dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea,

ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas.

10 Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molae et lumen lucernae.

11 Et erit universa terra haec in solitudinem, et in stuporem: et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis.

12 Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldaeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas.

13 Et adducam super terram illam omnia verba mea, quae locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetavit Jeremias adversum omnes gentes:

14 quia servierunt eis, cum essent gentes multae, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum.

15 Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te.

16 Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos.

17 Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus,

Romanos 10:1-13

10 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.

Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.

Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti.

Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.

Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.

Quae autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum? id est, Christum deducere:

aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare.

Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod praedicamus.

Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.

10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.

11 Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.

12 Non enim est distinctio Judaei et Graeci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.

13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

Ioannes 9:18-41

18 Non crediderunt ergo Judaei de illo, quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat:

19 et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? quomodo ergo nunc videt?

20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est:

21 quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: aetatem habet, ipse de se loquatur.

22 Haec dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judaeos: jam enim conspiraverunt Judaei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.

23 Propterea parentes ejus dixerunt: Quia aetatem habet, ipsum interrogate.

24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est.

25 Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia caecus cum essem, modo video.

26 Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos?

27 Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri?

28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.

29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit.

30 Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:

31 scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.

32 A saeculo non est auditum quia quis aperuit oculos caeci nati.

33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.

34 Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.

35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei?

36 Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum?

37 Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.

38 At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.

39 Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.

40 Et audierunt quidam ex pharisaeis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos caeci sumus?

41 Dixit eis Jesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.