Book of Common Prayer
31 Ipsi David intellectus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.
5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.
6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
7 Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.
9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
10 Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11 Laetamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.
35 In finem. Servo Domini ipsi David.
2 Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus.
3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret.
5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viae non bonae: malitiam autem non odivit.
6 Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos:
10 quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
11 Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
12 Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.
13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
24 Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem.
2 Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant eo quod essent malae.
3 Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Ficus, ficus bonas, bonas valde: et malas, malas valde, quae comedi non possunt eo quod sint malae.
4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
5 Haec dicit Dominus Deus Israel: Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum.
6 Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc: et aedificabo eos, et non destruam: et plantabo eos, et non evellam.
7 Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.
8 Et sicut ficus pessimae quae comedi non possunt eo quod sint malae, haec dicit Dominus: Sic dabo Sedeciam regem Juda, et principes ejus, et reliquos de Jerusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra AEgypti.
9 Et dabo eos in vexationem, afflictionemque omnibus regnis terrae, in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis ad quae ejeci eos.
10 Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem, donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum.
19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit?
20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic?
21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, apta in interitum,
23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam.
24 Quos et vocavit nos non solum ex Judaeis, sed etiam in gentibus,
25 sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.
27 Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient.
28 Verbum enim consummans, et abbrevians in aequitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram:
29 et sicut praedixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.
30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quae ex fide est.
31 Israel vero sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit.
32 Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis,
33 sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur.
9 Et praeteriens Jesus vidit hominem caecum a nativitate:
2 et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur?
3 Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo.
4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari:
5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.
6 Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,
7 et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.
8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.
9 Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum.
10 Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi?
11 Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video.
12 Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio.
13 Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat.
14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.
15 Iterum ergo interrogabant eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
16 Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Et schisma erat inter eos.
17 Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.