Book of Common Prayer
95 Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.
2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.
3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus.
4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
5 Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem caelos fecit.
6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
7 Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem;
8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;
9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;
10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; judicabit populos in aequitate.
11 Laetentur caeli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus;
12 gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.
102 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus.
2 Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas:
4 qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus:
5 qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilae juventus tua:
6 faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
7 Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israel voluntates suas.
8 Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.
9 Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur.
10 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11 Quoniam secundum altitudinem caeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;
12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus.
15 Homo, sicut foenum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit:
16 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.
17 Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
18 his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
19 Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
21 Benedicite Domino, omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
22 Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.
107 Canticum Psalmi, ipsi David.
2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea.
3 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo.
4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus:
5 quia magna est super caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
6 Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua:
7 ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
8 Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar.
9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus;
10 Moab lebes spei meae: in Idumaeam extendam calceamentum meum; mihi alienigenae amici facti sunt.
11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam?
12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris?
13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
14 In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
23 Vae pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuae meae! dicit Dominus.
2 Ideo haec dicit Dominus Deus Israel ad pastores qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitastis eos: ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus.
3 Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc: et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur.
4 Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos: non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quaeretur ex numero, dicit Dominus.
5 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra.
6 In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.
7 Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra: Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra AEgypti,
8 sed: Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis, et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc, et habitabunt in terra sua.
28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
29 Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
30 Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit.
31 Quid ergo dicemus ad haec? si Deus pro nobis, quis contra nos?
32 Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?
33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat,
34 quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius?
36 (Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis.)
37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.
52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
53 Litigabant ergo Judaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
54 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;
57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
59 Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.