Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
101 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
3 Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
5 Percussus sum ut foenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
6 A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.
7 Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant:
10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,
11 a facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me.
12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui.
13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus:
15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur.
16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam:
17 quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.
19 Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.
20 Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de caelo in terram aspexit:
21 ut audiret gemitus compeditorum; ut solveret filios interemptorum:
22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem:
23 in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.
24 Respondit ei in via virtutis suae: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:
25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.
26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli.
27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur;
28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur.
8 Tunc congregati sunt omnes majores natu Israel cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israel, ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est, de Sion.
2 Convenitque ad regem Salomonem universus Israel in mense Ethanim, in solemni die: ipse est mensis septimus.
3 Veneruntque cuncti senes de Israel, et tulerunt arcam sacerdotes,
4 et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum foederis, et omnia vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo: et ferebant ea sacerdotes et Levitae.
5 Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israel quae convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque aestimatione et numero.
6 Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim.
7 Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam, et vectes ejus desuper.
8 Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem.
9 In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus foedus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra AEgypti.
10 Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini,
11 et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria Domini domum Domini.
12 Tunc ait Salomon: Dominus dixit ut habitaret in nebula.
13 AEdificans aedificavi domum in habitaculum tuum: firmissimum solium tuum in sempiternum.
14 Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiae Israel: omnia enim ecclesia Israel stabat.
15 Et ait Salomon: Benedictus Dominus Deus Israel, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus ejus perfecit, dicens:
16 A die qua eduxi populum meum Israel de AEgypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi: sed elegi David ut esset super populum meum Israel.
17 Voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini Dei Israel:
18 et ait Dominus ad David patrem meum: Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans.
19 Verumtamen tu non aedificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse aedificabit domum nomini meo.
20 Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est: stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus: et aedificavi domum nomini Domini Dei Israel.
21 Et constitui ibi locum arcae in qua foedus Domini est, quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra AEgypti.
14 Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi.
15 Et praecipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisaeorum, et fermento Herodis.
16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus.
17 Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc caecatum habetis cor vestrum?
18 oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini,
19 quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
20 Quando et septem panes in quatuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem.
21 Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis?