Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
111 Alleluja, reversionis Aggaei et Zachariae. Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus volet nimis.
2 Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur.
3 Gloria et divitiae in domo ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi.
4 Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et justus.
5 Jucundus homo qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in judicio:
6 quia in aeternum non commovebitur.
7 In memoria aeterna erit justus; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,
8 confirmatum est cor ejus; non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
9 Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in saeculum saeculi: cornu ejus exaltabitur in gloria.
10 Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.
2 Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur: praecepitque Salomoni filio suo, dicens:
2 Ego ingredior viam universae terrae: confortare, et esto vir.
3 Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus: ut custodias caeremonias ejus, et praecepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa quae facis, et quocumque te verteris:
4 ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, dicens: Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel.
5 Tu quoque nosti quae fecerit mihi Joab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner, et Amasae filio Jether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem praelii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus ejus.
6 Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos.
7 Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua: occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui.
8 Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra: sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio:
9 tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quae facies ei: deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos.
10 Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David.
11 Dies autem quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis; in Jerusalem, triginta tribus.
7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere.
8 (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)
9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judaei Samaritanis.
10 Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
11 Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?
12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus?
13 Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum:
14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
15 Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
16 Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.
17 Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum;
18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.
19 Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.
20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
21 Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
22 Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judaeis est.
23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.
24 Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
25 Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
26 Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum.