Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
57 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.
2 Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
3 Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestrae concinnant.
4 Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
5 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
6 quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus.
8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur.
9 Sicut cera quae fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
10 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
11 Laetabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
12 Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.
19 Achimaas autem filius Sadoc, ait: Curram, et nuntiabo regi quia judicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus.
20 Ad quem Joab dixit: Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia: hodie nolo te nuntiare: filius enim regis est mortuus.
21 Et ait Joab Chusi: Vade, et nuntia regi quae vidisti. Adoravit Chusi Joab, et cucurrit.
22 Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Joab: Quid impedit si etiam ego curram post Chusi? Dixitque ei Joab: Quid vis currere, fili mi? non eris boni nuntii bajulus.
23 Qui respondit: Quid enim si cucurrero? Et ait ei: Curre. Currens ergo Achimaas per viam compendii, transivit Chusi.
24 David autem sedebat inter duas portas: speculator vero, qui erat in fastigio portae super murum, elevans oculos, vidit hominem currentem solum.
25 Et exclamans indicavit regi: dixitque rex: Si solus est, bonus est nuntius in ore ejus. Properante autem illo, et accedente propius,
26 vidit speculator hominem alterum currentem, et vociferans in culmine, ait: Apparet mihi alter homo currens solus. Dixitque rex: Et iste bonus est nuntius.
27 Speculator autem: Contemplor, ait, cursum prioris, quasi cursum Achimaas filii Sadoc. Et ait rex: Vir bonus est, et nuntium portans bonum venit.
28 Clamans autem Achimaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem.
29 Et ait rex: Estne pax puero Absalom? Dixitque Achimaas: Vidi tumultum magnum cum mitteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum: nescio aliud.
30 Ad quem rex: Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transisset, et staret,
31 apparuit Chusi: et veniens ait: Bonum apporto nuntium, domine mi rex: judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te.
32 Dixit autem rex ad Chusi: Estne pax puero Absalom? Cui respondens Chusi: Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi qui consurgunt adversus eum in malum.
33 Contristatus itaque rex, ascendit coenaculum portae, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, Absalom fili mi: quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom?
14 Propter quod, carissimi, haec exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace:
15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,
16 sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
17 Vos igitur fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate:
18 crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem aeternitatis. Amen.