Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
130 Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
2 Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.
3 Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.
15 Igitur post haec fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros qui praecederent eum.
2 Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portae, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Israel ego sum servus tuus.
3 Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et justi, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom:
4 Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem?
5 Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens osculabatur eum.
6 Faciebatque hoc omni Israel venienti ad judicium ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israel.
7 Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron.
8 Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae, dicens: Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino.
9 Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron.
10 Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccinae, dicite: Regnavit Absalom in Hebron.
11 Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes.
12 Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom.
13 Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israel sequitur Absalom.
7 Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.
8 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur.
9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?
10 aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?
11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se?