Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 57

57 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.

Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.

Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestrae concinnant.

Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.

Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,

quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.

Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus.

Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur.

Sicut cera quae fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem.

10 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.

11 Laetabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.

12 Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.

II Samuelis 15:13-31

13 Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israel sequitur Absalom.

14 Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii.

15 Dixeruntque servi regis ad eum: Omnia quaecumque praeceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui.

16 Egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis: et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum.

17 Egressusque rex et omnis Israel pedibus suis, stetit procul a domo:

18 et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethaei, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, praecedebant regem.

19 Dixit autem rex ad Ethai Gethaeum: Cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo.

20 Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem.

21 Et respondit Ethai regi dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus.

22 Et ait David Ethai: Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethaeus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo.

23 Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum.

24 Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitae cum eo, portantes arcam foederis Dei: et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate.

25 Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum.

26 Si autem dixerit mihi: Non places: praesto sum: faciat quod bonum est coram se.

27 Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O videns, revertere in civitatem in pace: et Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum.

28 Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi.

29 Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi.

30 Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite: sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans.

31 Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom: dixitque David: Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel.

Ephesios 5:1-14

Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,

et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:

aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio.

Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei.

Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.

Nolite ergo effici participes eorum.

Eratis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:

fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate:

10 probantes quid sit beneplacitum Deo:

11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.

12 Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.

13 Omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est.

14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.