Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 87

87 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitae.

Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.

Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.

Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.

AEstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,

inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.

Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.

Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.

Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;

10 oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.

11 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?

12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?

13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?

14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.

15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me?

16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.

17 In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me:

18 circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.

19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.

Ioel 3:9-16

Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos: accedant, ascendant omnes viri bellatores.

10 Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat: Quia fortis ego sum.

11 Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini; ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos.

12 Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu.

13 Mittite falces, quoniam maturavit messis; venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia: quia multiplicata est malitia eorum.

14 Populi, populi, in valle concisionis, quia juxta est dies Domini in valle concisionis.

15 Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.

16 Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur caeli et terra; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israel.

I Petri 5:1-11

Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator:

pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie:

neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.

Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam.

Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis:

omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret:

cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri.

10 Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.

11 Ipsi gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen.