Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
65 In finem. Canticum psalmi resurrectionis. Jubilate Deo, omnis terra;
2 psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus.
3 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.
4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo.
5 Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum.
6 Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi laetabimur in ipso.
7 Qui dominatur in virtute sua in aeternum; oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
8 Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus:
9 qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.
10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
11 Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro;
12 imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea
14 quae distinxerunt labia mea: et locutum est os meum in tribulatione mea.
15 Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis.
16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.
17 Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.
18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
19 Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meae.
20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.
12 Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.
13 Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia.
14 Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro?
15 Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate coetum:
16 congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
17 Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?
18 Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.
19 Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.
20 Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam: faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum: et ascendet foetor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.
21 Noli timere, terra: exsulta, et laetare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.
22 Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.
46 Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum:
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48 Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49 quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus,
50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
51 Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
54 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae:
55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula.