Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
102 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus.
2 Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas:
4 qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus:
5 qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilae juventus tua:
6 faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
7 Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israel voluntates suas.
8 Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.
9 Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur.
10 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11 Quoniam secundum altitudinem caeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;
12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus.
15 Homo, sicut foenum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit:
16 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.
17 Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
15 Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te.
16 Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos.
17 Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus,
18 Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista:
19 Pharaoni regi AEgypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus:
20 et universis generaliter: cunctis regibus terrae Ausitidis, et cunctis regibus terrae Philisthiim, et Ascaloni, et Gazae, et Accaron, et reliquiis Azoti:
21 et Idumaeae, et Moab, et filiis Ammon:
22 et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis, et regibus terrae insularum qui sunt trans mare:
23 et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam:
24 et cunctis regibus Arabiae, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto:
25 et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum:
26 cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum: et omnibus regnis terrae quae super faciem ejus sunt: et rex Sesach bibet post eos.
27 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bibite, et inebriamini, et vomite: et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos.
28 Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis:
29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum.
30 Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec, et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam: rugiens rugiet super decorem suum: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae.
31 Pervenit sonitus usque ad extrema terrae, quia judicium Domino cum gentibus: judicatur ipse cum omni carne. Impios tradidi gladio, dicit Dominus.
32 Haec dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terrae.
5 Hos duodecim misit Jesus, praecipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis:
6 sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel.
7 Euntes autem praedicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum caelorum.
8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite: gratis accepistis, gratis date.
9 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris:
10 non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo.
11 In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis.
12 Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.
13 Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
14 Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
15 Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati.